HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT VII: De fuga Moysi, et affinitate Jethro

In diebus illis egressus Moyses ad fratres suos in terram Gessen, vidit afflictionem eorum, et praefectum operis Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis, et secrete percussum Aegyptium abscondit in sabulo. Et egressus altera die vidit duos Hebraeos rixantes. Qui dum argueret eum, qui fecerat injuriam, respondit: Quis te constituit judicem super nos? Num me occidere vis, sicut occidisti heri Aegyptium? Miratus est Moyses, quomodo palam factum erat verbum hoc, et timuit, praesertim cum audisset Pharao verbum hoc, et quaereret eum occidere. Qui fugiens per desertum venit in terram Madian, et ciborum inopiam, ut ait Josephus, virtute tolerantiae superabat, et venit ad civitatem Madian circa mare Rubrum, sic nominatam a quodam filio Abrahae de Cethura, seditque juxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian, id est primati, qui antiquitus sacerdotes dicebantur, septem filiae, et dicebatur Raguel, agnominatus Jethro, cognominatus Cinaeus, quae venerant ut haurirent aquam gregibus suis. Officium enim gregum alendorum tunc etiam erat mulierum, maxime in regione Trogloditarum. Supervenientes autem pastores repulerant eas, quos prohibuit Moyses ab injuria virginum, et adaquavit greges earum. Quae maturius solito redeuntes rogaverunt patrem, ne beneficium peregrini retributione privaretur. Vocatusque Moyses, juravit ut habitaret cum eo. Et accepit uxorem filiam ejus Sephoram, quae peperit ei Gerson, quod sonat advena, eo quod in exsilio genuerat eum, peperitque alterum, quem dixit Eliezer, id est Dei mei adjutorium, deditque ei socer omnem curam gregum suorum, in quibus omnis antiquis barbaris erat possessio.